monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 33, 3
Sed hoc Pharisaeus intuens despicit, et non solum venientem peccatricem mulierem, sed etiam suscipientem Dominum reprehendit, dicens intra se: Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Ecce Pharisaeus veraciter apud se superbus, et fallaciter iustus, aegram reprehendit de aegritudine, medicum de subventione, qui ipse quoque de elationis vulnere aegrotabat, et ignorabat. Inter duos autem aegros medicus aderat; sed unus aeger in febre integrum sensum tenebat, alter vero in febre carnis et sensum perdiderat mentis. Illa quippe flebat quod fecerat; Pharisaeus autem de falsa iustitia elatus, vim suae invaletudinis exaggerabat. In aegritudine ergo et sensum perdiderat, qui hoc ipsum quoque, quod a salute longe esset, ignorabat. Sed inter haec nos gemitus cogit quosdam nostri ordinis viros intueri, qui, sacerdotali officio praediti, si quid fortasse iuste exterius vel tenuiter egerint, protinus subiectos despiciunt, et peccatores quosque in plebe positos dedignantur, eisque compati culpam suam confitentibus nolunt, ac, velut Pharisaei more a peccatrice muliere tangi despiciunt. Quae profecto mulier si ad Pharisaei pedes venisset, nimirum calcibus repulsa discederet. Inquinari enim se alieno peccato crederet. Sed quia hunc vera iustitia non replebat, de alieno vulnere aegrotabat. Unde semper necesse est ut cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in illorum calamitate defleamus, quia fortasse in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus, si lapsi non sumus. Et si censura magisterii debet semper virtute disciplinae vitia persequi, oportet tamen ut sollicite discernamus quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Si enim feriendus est peccator, nutriendus est proximus. Cum vero iam per poenitentiam percutit ipse quod fecit, iam noster proximus peccator non est, quia cum Dei se iustitia contra se dirigit, et hoc in se punit, quod iustitia divina reprehendit.